et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte.
et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes
fluctus eius.
et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et
ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia
quae sub eo videbantur.
et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui
audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit
ignem.
et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum,
quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut
debellarent hominem qui ascenderat de mari.
et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et
volavit super eum.
ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus
esset mons, et non potui.
et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad
eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non
levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas
bellicosum, nisi solummodo vidi,
quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de
labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat
scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec,
fluctus et multitudo tempestat
et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat
pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de
innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi
odor. et vidi et extiti.
et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et
advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.
et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam
gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui
adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine
pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:
tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et
dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam.
et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii
huius.
sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti
fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt
derelicti.
qui enim non sunt derelicti, tristes erunt
intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et
non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt
propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et
necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.
attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam
pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae
contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:
et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus
locutus es adaperiam tibi.
quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui
non derelicti sunt haec interpretatio:
qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui
in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad
Fortissimum.
scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti
super eos qui mortui sunt.
interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum
ascendentem de corde maris,
ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui
per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui
derelicti sunt.
et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem
et tempestatem,
et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum,
corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad
expugnare eum, haec interpretatio:
ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos
qui super terram sunt.
et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.
et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et
locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.
et erit cum fient haec et contingent signa quae ante
ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti
virum ascendentem.
et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et
derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in
alterutro,
et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut
vidisti volentes venire et expugnare eum.
ipse autem stabit super cacumen montis Sion.
Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et
aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.
ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes
impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et
inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta
quibus incipient cruciari,
quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore
et legem quae igni adsimilata est.
et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam
multitudinem pacificam,
haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra
sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex
Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt
in terram aliam.
ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent
multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem
regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum.
ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant
servantes in regione sua.
per introitus autem angustos fluminis Eufraten
introierunt.
fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas
Fluminis usquequo transirent.
per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius
et dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et,
tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et
nunc iterum coeperunt venire,
iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint
transire, propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace,
sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur
intra terminum meum
sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem
earum quae collectae sunt gentes, proteget qui superaverit
populum.
et tunc ostendet eis multa plurima portenta.
et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter
quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi:
sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid
sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram
videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore
diei.
haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter
quod inluminatus es haec solus.
dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam
exquisisti.
vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum
vocasti matrem.
et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum.
erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam
tibi gravia et mirabilia.
et profectus sum et transii in campum, multum glorificans
et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat,
et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus
inlata. et sedi ibi tribus diebus.